- STATIONARII
- STATIONARIImemorati passim in Codd. Theodos. et Iustinianaeo, milites sunt vel apparitores et officiales Praesidum, qui dispositi per provincias certis locis seu stationibus, denuntiabant Magistratibus, quid ageretur: Curiosis ac Frumentariis haud absimiles, de quibus supra. Item ἐπίςταθμοι οἱ τȏυ ςταθμοῦ seu τῆς μονῆς προηγούμενοι, qui in mansionibus equorum publicorum gerebant curam, seu qui cursui publico praeerant. Vide Iac. Gothofredum ad l. 2. de Cohortal. l. 3. de Episc. Cod. Theodos. Hos sine tractoria et apicibus Principis ad veredorum exhibitionem cogi non potuisse, docet Casaubon. ad Spartianum in Hadr. c. 2. Sed et sic dicti occurrunt librorum venditores, Bibliopolae, a stationibus seu officinis librariis: Anglis Stationes, quomodo appellabant vilissimarum mercium institores, qui in Foro stationes habebant, ut notatum Iac. Cuiacio Observat. l. 2. c. 40. etc. In Ecclesia Romana Stationarius vocatus legitur Subdiaconus, qui hebdomade suâ, in Stationibus Pontifice Mislam celebrante, Epistolam cantabat, apud Anastasium in Benedicto III. Qua de re vide multis agentem Dominic. Macrum Hierolex. voce Statio; ubi inter alia, tempore persequutionum, Ecclesiae Stationes in Cryptis factas, postmodum a Gregorio M. certas iis Basilicas destinatas; publicatas autem esse pridie a Subdiacono Regionario hac verborum formulâ, Crastinâ die venienteStatio erit, in Ecclesia Sancti N. respondente Chorô, Deo gratias etc. hodie vero, nomine Stationis intelligi indulgentiam, quae in ea Ecclesia acquiratur, cui Statio assignata, refert. Vide et supra ubi de Diaconis. Apud Hebraeos olim quinam sic dicti, retro vidimus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.